Titus Livius, Ab urbe condita
1 consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. 2 dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt hostis. 3 pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. 4 eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat, et Cretensium auxiliares multos ex improvise improviso vulnerabant, conferti præparatique in dispersos et effusos pugnantes. 5 quod si modum in insequendo habuissent, non in præsentis modo certaminis gloriam, sed in summam etiam belli profectum foret; 6 nunc aviditate cædis intemperantius secuti in prægressas cuin cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, 7 et fugiens eques, ut primo signal signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnæ est terga dantibus, qui modo secuti erant. 8 multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. 9 rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo præceps ad terrain terram datus, 10 haud multum afuit, quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes æquare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. 11 rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit. 12 ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
