Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 37

1 Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios — hand haud procul a Gadibus is locus abest — classe adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portæ sibi socio atque amico clausæ forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, 2 infestæ ob direpta quædam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quæstore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit; 3 inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebant — traiecit. 4 itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne præbiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulas — quinquaginta inde milia absunt — tramisit. duæ sunt Baliares insulæ; 5 maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se — et iam extremum autumni erat — credebat. 6 ceterum baud haud secus, quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt. 7 itaque tanta vis lapidum creberrimæ grandinis modo in propinquantem iam terræ classem effusa est, ut intrare portum non ausi averterent in altum naves. 8 in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt fertilem agro, viris armis haud æque validam. 9 itaque egrossi egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt. 10 post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑