Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 37

1 priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de cælo lapidaverat. sub unius prodigii, 2 ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Minturnis ædem Iovis et lucum Maricæ, item Atellæ murum et portam de cælo tacta; 3 Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuæ lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. 4 hæc procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. 5 liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessæ biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. 6 id vero haruspices ex Etruria adciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terræ contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt. 7 decrevere deerevere item pontifices ut virgines ter novenæ per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris æde discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de cælo ædis in Aventino Iunonis Reginæ; 8 prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, 9 ædilium curulium edicto in Capitolium convocatæ quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsæ inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent. 10 inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. 11 confestim ad aliud sacrificium eidem divæ ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit: ab æde Apollinis boves feminæ albæ duæ porta Carmentali in urbem ductæ; 12 post eas duo signa cupressea iunonis lunonis Reginæ portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutæ vestem, carmen in iunonem lunonem Reginam canentes ibant, 13 illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea prætextatique. 14 a porta Iugario vico in forum venere. in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. 15 inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque ædem Iunonis Reginæ perrectum. ibi duæ hostiæ ab decemviris immolatæ et simulacra cupressea in ædem inlata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑