Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium eivitatium animi, præsidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. 2 Henna , excelso loco ac prærupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum præsidium in arce validum præfectumque præsidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. 3 L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditæ proditiones defectionesque urbium et clades præsidiorum. 4 itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. 5 quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione præsidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum. 6 urbem arcemque suæ potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis. 7 itaque claves portarum reddi sibi æquom censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia. 8 ad ea Romanus se in præsidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quæ nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui commisisset. 9 præsidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam earn noxiam parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii res esset. 10 se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suæ quæsituros. 11 tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea denuntiatio an universæ civitatis esset. consensa in posterum diem contio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
