Titus Livius, Ab urbe condita
1 per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. 2 legati in senatum introducti nuntiarunt cædem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo ægre tulisse regem Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit. 3 itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse, 4 tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuvari soleant, misisse; quæ ne accipere abnuant, magno opere se patres conscriptos orare. 5 iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. 6 advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum præterea opus esset, quo iussissent, subvecturos. 7 milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis: 8 itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. 9 ad ea dona consilium quoque addebant, ut prætor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. 10 ab senatu ita responsum regis legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi gomani Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. 11 aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non accepisse populum Romanum; 12 victoriam omenque accipere sedemque ei se divæ dare dicare Capitolium, templum lovis Iouis optimi maximi. in ea arce urbis Romanæ sacratarn sacratam volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. 13 funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad * navium classem, quæ cum T. Otacilio proprætore in Sicilia erat, quinque et viginti additæ, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
