Titus Livius, Ab urbe condita
1 ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit. 2 priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse, quæ secreto agere de re publica velit. arbitris remotis “invitus” inquit, 3 “quod sequius sit, de meis civibus loquor, non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant. 4 nimio plus quam vellem nostrorum ingenia sunt mobilia. 5 multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia incolumes simus. magna hic nune nunc Volscorum multitude multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit. 6 memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. hæc nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. 7 quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione præsens violer.” hæc locutus abiit. 8 consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad præcavendum vel ex supervacuo movit; factoque senatus consulto, ut urbe excederent Volsci, præcones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. 9 ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
