Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 9, cap. 36

1 silva erat Ciminia magis tur tum invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad earn eam diem ne mercatorum quidem adita. ear eam intrare haud fere quisquam præter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinæ nondum memoria aboleverat. 2 tur tum ex iis, qui aderant, consulis frater — eum Fabium Cæsonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt — speculatum se iturum professus brevique omnia certa adlaturum. Cære educatus apud hospites, 3 Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores vulgo tur tum Romanos pueros, sicut nunc Græcis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; 4 sed propius est vero præcipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguæ eiusdem; 5 nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quæ intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota hæsitantes deprendi possent. 6 iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gæsisque binis, armati. sed neque commercium linguæ nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. 7 usque ad Camertes Vmbros Umbros penetrasse dicuntur. ibi, qui essent, fateri Romanum ausum introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum, 8 commeatum exercitui dierum triginta præsto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Vmbrorum Umbrorum in armis paratam imperio futuram. 9 hæc cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia præmissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium, 10 quæ extra saltur saltum dispositæ erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. 11 postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat. inde contemplatus opulenta Etruriæ arva milites emittit. 12 ingenti iam abacta præda tumultuariæ agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatæ Romanis occurrunt adeo inconpositæ, ut vindices prædarum prope ipsi prædæ fuerint. 13 cæsis fugatisque iis, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit. 14 eo forte quinque legati cum duobus tribunis piebis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis, ne saltur saltum Ciminium transiret. lætati serius se, quam ut inpedire bellum possent, venisse, nuntii victoriæ Romam revertuntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑