Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam dictator præposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis lætus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. 2 namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit, 3 ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit; 4 ita instruxit aciem, ita loco ac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, inpedita victoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani vulnerati sunt. sensit peritus dux, quæ res victoriæ obstaret: 5 temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitate. 6 itaque adhibitis legatis ipse circumiens saucios milites, inserens in tentoria caput singulosque, ut sese haberent, rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et præfectis demandabat. 7 rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est. 8 refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit. 9 incessit deinde, qua duxit prædæ spes, victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec apertam nec ex insidiis expertus. 10 addebat alacritatem, quod dictator prædam omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam privatum conpendium compendium in hostem acuebat. 11 his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent, 12 cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
