Titus Livius, Ab urbe condita
1 his incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de lege dicendi locus esset et ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. 2 Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Æmilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. 3 cum tribuni dicere eo die, si quid vellet. iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiæ; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in præmiis, in honoribus omnia artata; 4 militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. 5 si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse. 6 his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli præterea ad suffragium ferendum esset. 7 intro vocatæ primæ tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho: 8 obnoxios imperatores tradi licentiæ atque avaritiæ militari. iam nunc nimis sæpe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? 9 in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. 10 tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
