Titus Livius, Ab urbe condita
1 Tempus anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem vergebat; iter multo pulvere et incalescente sole factum erat. 2 lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem æstum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere; 3 sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. 4 nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; 5 animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret æstus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, 6 metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent. 7 quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos viæ labore flagrantissimo æstu non coegisset pugnare; 8 legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant — neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam — 9 tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: 10 vereri, ne, si nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniæ sit, æstasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur. 11 se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi amittat. 12 consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis “et ego” inquit “animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis. 13 multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operæ est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.” 14 conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnæ consulem, quæ sibi non apparerent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
