Titus Livius, Ab urbe condita
1 per idem tempus legati ab rege Perseo venerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset. 2 in ædem Bellonæ in senatum introducti ita verba fecerunt: mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; 3 si impetrari a senatu posset, ut ii revocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus satisfacturum esse. 4 Sp. Carvilius, ad eam ipsam rem ex Græcia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. is Perrhæbiam expugnatam armis, Thessaliæ aliquot urbes captas, cetera, quæ aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi. 5 postquam hæsitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse: 6 ad eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam quod præterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum. 7 ita dimissis P. Licinio consuli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere, et Sp. Carvilium mitteret, qui, donec navem conscendissent, custodiret. 8 hæc Romæ acta nondum profectis in provinciam consulibus. iam Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum præmissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphæum in agro Apolloniati castra habebat. 9 inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus præsidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
