Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 36

1 legatus ad ea, quæ interrogatus erat, respondit neque se neque quemquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. itaque negare non posse, 2 quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti. 3 novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in provincia retineantur. 4 si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse. 5 disceptationem inter prætorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de prætoris exercitu ageretur, æquum censebant. 6 novus omnis exercitus consulibus est decretus, binæ legiones Romanæ cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites. 7 cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Bæbio prorogatum imperium iussique provincias obtinere, donec consules venissent; tur tum imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu reverterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. 8 novam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille præterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, 9 et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. 10 Q. Fulvio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et præterea supplemento adducto, quo amplius in duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, 11 sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fulvius esset, eos, si videretur, secum deportaret. 12 et supplicationes decretæ, quod is prospere rem publicam gessisset. 13 et ceteri prætores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones præter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit. 14 et is ipse exercitus ægre explebatur propter pestilentiam, quæ tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑