Titus Livius, Ab urbe condita
1 priusquam agerent quicquam, terror Achæis iniectus erat et cogitatio, quam non ex æquo disceptatio futura esset, 2 quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant; 3 nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quæ apud senatum questi erant Lacedæmonii, displicere senatui ostendit: cædem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent; 4 deinde cum in homines ita sævitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimæ esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. 5 hæc cum Appius dixisset, Lycortas, et quia prætor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quæ Lacedæmone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. 6 “difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romæ nuper apud senatum fuit. 7 tunc enim Lacedæmoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. 8 quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quæ et hic antea apud Q. Cæcilium et postea Romæ questi sunt Lacedæmonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam. cædem obicitis eorum, 9 qui a Philopoemene prætore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Rorani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedæmonii. 10 quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. 11 cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedæmonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent? 12 pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedæmonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quæ belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. 13 nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui cædem principum fecerant. quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, 14 vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. 15 exsules Lacedæmoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedæmonii igitur Lacedæmonios, 16 non Achæi interfecerunt; nec iure an iniuria cæsi sint, argulnentari argumentari refert.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
