Titus Livius, Ab urbe condita
1 alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos prætor in Hispania inter ipsum discrimen pugnæ vovisset. 2 novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. 3 per idem fere tempus ædes Matris Magnæ Idææ dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat. 4 locaverant ædem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicavit ear eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos. 5 item luventatis Iuventatis ædem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit. 6 voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor earn eam faciendam locavit M. 7 Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandæ causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
