Titus Livius, Ab urbe condita
1 Alexamenus cum omnibus Ætolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. 2 corporis custodes, 3 cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; deinde, postquam abire Ætolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitæ mortisque ultoribus facta est. 4 nee nec movisset se quisquam, si extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Ætoli sine iniuria cuiusquam; 5 sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorim, eorum, qui fecerant, sunt acta. 6 dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Ætoli velut capta urbe, quam liberasse videri volebant, in prædam versi. 7 simul indignitas rei, simul contemptus animos Lacedæmoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Ætolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendæ rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. 8 Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni; eum in equum imponunt et armis arreptis Ætolos vagos per urbem cædunt. 9 tur tum regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistenter resistentem obtruncant. Ætoli circa Chalcioecon — Minervæ æreum est templum — congregati cæduntur; 10 pauci armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
