Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 36

1 hæc conscripta castris propius urbem motis Lacedæmonem mittuntur. 2 nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod præter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat, quod et naves et maritimæ civitates ademptæ erant. 3 fuerat autem ei magno fructui mare, omnnem omnem oram a Maleo prædatoriis navibus infestam babenti; habenti; iuventutem præterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. 4 has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, anis, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda gatellitum satellitum regiorum ingeniis. 5 non tam omnia universi, quam ea, quæ ad quemque pertinerent, singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, 6 tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. servis liberatis a tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior, quam fuisset ante, servitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur. 7 mercennarii milites et pretia militiæ casura in pace ægre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyramnis tyrannis magis quam satellitibus eorum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑