Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum hæc toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata. 2 itaque a Quinctio petit, ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. 3 litus ad Thronium colloquio destinatur. eo mature conventum est. ibi Philippus primum et Quinctium et omnis qui aderant rogare, ne spem pacis turbare vellent, 4 postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. 5 id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationemr dilationem ad colligendas vires quæri; 6 Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si æstas et tempus rerum gerendarum esset; nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; 7 nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quæ cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse. in hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; 8 indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum, ne fraude regis caperetur, placuit. 9 additum indutiarum pacto, ut regia præsidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. 10 et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium — uxoris Quincti sororis filius erat — et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
