Titus Livius, Ab urbe condita
1 præter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius proprætor ex Sardinia ab Ti. Claudio prætore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit; 2 horreaque non solum ea, quæ iam facta erant, repleta, sed nova ædificata. vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio, ut cum prætore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset. 3 ea quoque haud segniter curata res; mille ducentæ togæ brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa. 4 æstate ea qua hæc in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. 5 agminibus magis quam acie puagnatur pugnatum est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; 6 in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximæ noctis profectus inde consul, præmisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est, 7 cum consuli duplicatæ vires, Poeno recens victoria animos faceret. 8 in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis locatæ P. Licinii legiones. consul principio pugnæ ædem Fortunæ Primigeniæ vovit, si eo die hostes fudisset; 9 composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum cæsa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit. 10 Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiæ non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam. 11 eas quæstiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo præsentes erant condemnati; 12 postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quæ publicari poterant, pigneranda poenæ præbebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
