Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 36

1 de Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiaverant eum in Galliam transgressum, 2 erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. 3 missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Ræcius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus, qui per hospites eorum, principes Gallorum, omnia explorata referrent; 4 pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari, nisi quod clausæ hieme Alpes essent. 5 In in locum M. Marcelli P. Ælius Pætus augur creatus inauguratusque; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat. 6 hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. 7 censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus, quam qui ante bellum fuerat. 8 eo anlo anno primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium tectum esse memoriæ proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab ædilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio. 9 et plebei ludi biduum instaurati a C. Mamilio et M. Cæcilio Metello ædilibus plebis; et tria signa ad Cereris eidem dederunt; et lovis Iouis epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero 10 et M. Livius iterum. qui quia iam designati provincias sortiti erant, prætores sortiri iusserunt. 11 C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent; A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit. 12 summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binæ consulum essent, quattuor Hispania haberet. binas tres prætores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, 13 duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuæ; 14 duæ urbanæ ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creavit, in ceteras consules miserunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑