Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum in hac difficultate rerum consilium hæreret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Lævinus consul: 2 magistratus senatui et senatum populo, sicut honore præstent, ita ad omnia, quæ dura atque aspera essent, subeunda duces debere esse. 3 “si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas. nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. 4 itaque si classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. 5 aurum, argentum, æs signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et, quibus uxor filiæve sunt, singulas uncias pondo auri relinquant; argenti, 6 qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri senatores libram argenti tanturn; tantum: 7 æris signati quina milia in singulos patres familiæ relinquamus: 8 ceterum omne aurum, argentum, æs signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandæ rei publicæ excitet ad æmulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquæ plebis. 9 hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus. ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et privatas res facile salvas præstat; 10 publica prodendo tua nequiquam serves.” in hæc tanto animo consensum est, ut gratiæ ultro consulibus agerentur. 11 senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et æs in publicum conferunt tanto certamine iniecto, ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribæ referundo sufficerent. 12 hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
