Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 36

1 ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multumt multum procederetur et nox iam instaret, 2 revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum, præsertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa erant, subducit. 3 ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptisa receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant; 4 dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant: apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, 5 circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli, ut nec virgulta vallo cædendo nec terra cæspiti faciendo aut ducendæ fossæ aliive ulli operi apta inveniri posset; 6 nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti aditum ascensumve difficilem præberet; 7 omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circunmdabant circumdabant cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellæ defuerant. 8 Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, 9 cum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium illud vix femiisg feminis puerisve morandis satis validum distraherent diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas. hæc contemptim duces increpabant; 10 ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec cædere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. 11 trudentes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. 12 pauci a multis perculsique a victoribus passim cædebantur; magna pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus præerat, perfugerunt. 13 Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium cæsum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos. — 14 anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio undetricensimo undetricesimo die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte eorum non Romæ maior quam per totam Hispaniam fuit; 15 quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades; 16 Hispaniæ ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnæum magis, quod diutius præfuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiæ temperantiæque Romanæ primus dederat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑