Titus Livius, Ab urbe condita
1 Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra. 2 nec eum provida futuri fefellit opinio: nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter lætum exercitum tironum magna ex parte et servorum spoliantem victos prædasque agentem ad Hamas se inventurum, 3 citatum agmen præter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato præsidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet. 4 ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam præter recentis vestigia cædis strataque passim corpora sociorum invenit. 5 auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret. 6 id quamquam baud haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia præter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit. 7 inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandæ urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, 8 cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui. 9 nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, 10 Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein procurandis prodigiis, quæ alia super alia nuntiabantur, expiantique ea baud haud facile litari haruspices respondebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
