Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 36

1 exercitus quoque multiplicati sunt; quantæ autem copiæ peditum equitumque additæ sint, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. 2 decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent; 3 numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, 4 peditis æquarent, septemque et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt. 5 illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator præbuerat. 6 ceterum priusquam signa ab urbe novæ legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi ; propter territos vulgo homines novis prodigiis. 7 lna nam et Romæ in Aventino et Ariciæ nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis sudasse, et Cæretes aquas fonte calido gelidas manasse; 8 id quidem etiam, quod sæpius acciderat magis terrebat; et in via fornicata, quæ ad Campum erat, aliquot homines de cælo tacti exanimatique fuerant. 9 ea prodigia ex libris procurata. legati a Pæsto pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiæ actæ, aurum non acceptum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑