Titus Livius, Ab urbe condita
1 Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis, ut ægre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. 2 natura locus iam ante præceps recenti lapsu terræ in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. 3 ibi cum velut ad finem viæ equites constitissent, miranti Hannibali, quæ res moraretur agmen, nuntiatur rupem inviam esse. 4 digressus deinde ipse ad locum visendum. baud haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret agmen. 5 ea vero via inexsuperabilis fuit. nam cum super veterem nivem intactam nova modicæ altitudinis esset, molli nec præaltæ facile pedes ingredientium insistebant; 6 ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. 7 tætra ibi luctatio erat via lubrica glacie lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. 8 iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia nivem et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta hærerent in dura et alte concreta glacie.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
