Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 36

1 ludi forte ex instauratione magni Romæ parabantur. instaurandi hæc causa fuerat: ludis mane servum quidam pater familiæ nondum commisso spectaculo sub furca cæsum medio egerat circo; coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. 2 haud ita multo post T. Latinio, de plebe homini, somnium fuit: visus Iuppiter dicere sibi ludis præsultatorem displicuisse; 3 nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret. quamquam hand haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum cum timore vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. 4 magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. cuius repentinæ cladis ne causa dubia esset, ægro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet consulibus. 5 iam præsentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. 6 tune tunc enimvero deorum ira admonuit. fessus igitur malis præteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno Iovem, minas irasque cælestes repræsentatas casibus suis exposuisset, consensu inde baud haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. 7 inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: 8 qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriæ est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑