Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum ea Romæ geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur, consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; 2 quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit paululum in clivos agmen aspreta erant strata saxis — , inde signa in hostem obvertit. 3 Etrusci omnium præterquam multitudinis suæ, qua sola freti erant, inmemores proelium ineunt adeo raptim et avide, ut abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem; 4 Romanus contra nunc tela nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. 5 igitur scuta galeæque ictæ cum etiam quos non vulneraverunt turbarent, neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent; 6 stantes et expositos ad ictus, cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt. 7 eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt. 8 sed equites Romani prævecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi pæne agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum cæsis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum præda ingenti potitur. turn tum de persequendo hoste agitari coeptum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
