Titus Livius, Ab urbe condita
1 stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius, cui auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret. 2 tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt, ut veniam errori humano, veniam adulescentiæ Q. Fabi daret; 3 satis eum poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris. Tum tum dictator silentio facto “bene habet” inquit, 4 “Quirites. vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quæ in discrimine fuerunt, an ulla post hanc diem essent. 5 non noxæ eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxæ damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciæ potestati, precarium, non iustum auxilium ferenti. 6 vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria; vive, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papirius, veniam dedisset. 7 mecum, ut voles, reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam debes, nihil maius præstiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis.” 8 cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, 9 degressum eum templo lætus senatus, lætior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare baud haud minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur. Forte forte ita eo anno evenit, 10 ut, quotiescumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris præerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret. 11 itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis cæsi loco iniquo essent, creditum vulgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset. 12 ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod inplacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
