Titus Livius, Ab urbe condita
1 occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim æris alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad ear eam cogitationem esse; 2 conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios, unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus æquari tam honore quam virtute possent. 3 in præsentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent. 4 creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de ære alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, id, quod superesset, triennio æquis pensionibus persolveretur; alteram de modo agrorum, 5 ne quis plus quingentas iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur, — cuncta ingentia et quæ sine certamine maximo obtineri non possent. Omnium omnium igitur simul rerum, 6 quarum inmodica cupido inter mortales est, agri, pecuniæ, honorum discrimine proposito conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio præter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes conparaverunt. 7 qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum præsidiis ne recitari rogationes nec sollemne quidquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. 8 iamque frustra sæpe concilio advocato cum pro antiquatis rogationes essent: “bene habet” inquit Sextius; “ equando quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. 9 agite dum, comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo, ne iuvet vox ista “veto,” qua nunc concinentes collegas nostros tam læti auditis.” Haud haud inritæ cecidere minæ; 10 comitia præter ædilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
