Titus Livius, Ab urbe condita
1 Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat ut Romam venirent, principumque Græciæ; 2 nam ii quoque non solum præsentes exciti erant, sed etiam, si qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt. 3 Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine. 4 paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio prætori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset. 5 intacta invidia media sunt; ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se comparare erubuissent, obtrectatio carpsit. 6 antiqua disciplina milites habuerat; de præda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in ærarium deferret. 7 totus Macedonicus exercitus imperatori iratus neglegenter erat adfuturus comitiis ferendæ legis. 8 sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundæ legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suæ legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent. 9 imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quæ de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam illum ilium dare non potuisse; militem honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiæ, ubi non meruisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
