Titus Livius, Ab urbe condita
1 Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Bæbius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C C. Calpurnium Pisonem. 2 prætores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C C. . Mænius. ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt. principio eius anni, 3 quo A. Postumius Albinus et C C. . Calnurnius Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Mænius et L. Terentius Massaliota. 4 hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiæ, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleiet, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, 5 petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, 6 deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum prætores usi essent, liceret. quod fieri, præterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse: 7 ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. 8 consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit. prætores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, C C. . Mænio Sardinia. 9 Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. 10 is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, “quæro” inquit “de te, L. Minuci, cum confectam provincial provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit. 11 si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, 12 quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est provinciam ingenio ferocem, 13 rebellatricem confecisse. paucæ civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque venerunt; ulteriores in armis sunt. quæ cum ita sint, 14 ego iam hinc prædico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturun: si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novur novum militem ferocissimo hosti obiecturum.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
