Titus Livius, Ab urbe condita
1 A concilio, ubi ad consulem inter Achæos Lacedæmoniosque disceptatum est, M. Fulvius , quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem , cum M. Æmilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. 2 prætores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus . 3 comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegæ Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. 4 eo anno in æde Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi: 5 consulem dedisse inscriptum est. et duodecim clipea aurata ab ædilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; 6 et ædilis plebi Q. Fulvius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato — nam separatim accusaverant — posuit; collega eius A. Cæcilius neminem condemnavit. ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati. 7 M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt. 8 de Ætolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisæ cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est. 9 comparare inter se aut sortiri iussi et novos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis , quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. 10 Messalæ Ligures, Salinatori obtigit Gallia. prætores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio evenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
