Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 35

1 Advocato frequenti consilio legati verba sunt audita. 2 is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, earn eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; 3 quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quæ in Asia sint civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint; 4 impensæ quoque in bellum factæ partem dimidiam regem præstaturum populo Romano. 5 hæ condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suæ fortunæ moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; 6 et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa teneri posse; 7 quod si Asiæ quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiæ causa regem passurum. ea, quæ legato magna ad pacem impetrandam videbantur, 8 parva Romanis visa: nam et impensam, quæ in bellum facta esset, 9 omnem præstare regem æquum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Æolide deduci debere regia præsidia, 10 sed sicut Græcia omnis liberata esset, ita, quæ in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiæ Antiochus cedat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑