Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 36, cap. 35

1 adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. 2 is rursus ad ear eam partem muri, qua paulo ante vociferati Ætoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Ætolorum, 3 exire aliquos ad se iussit. Phæneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes “fortuna” inquit “vestra facit, ut et iræ meæ et orationi temperem. 4 evenerunt quæ prædixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendæ Græciæ datus ne ingratis quidem benefacere absistam. 5 mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti terporis temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.” 6 ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus. 7 consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Ægium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedæmoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suæ gratiæ reservari exulum causam Achæi, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. 8 Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. 9 iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; 10 senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. 11 Epirotæ Romam missi senatum adierunt. iis magis, quæ non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent. 12 et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in æde Iovis optimi maximi, permissum ab senatu. 13 centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romæ erat, ad patrem reducendus legatis datus est. 14 bellum, quod cum Antiocho rege in Græcia gestum est a M’. Acilio consule, hunc finem habuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑