Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 35

1 Lacedæmone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat, 2 quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedæmonis ab Achæis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedæmonios laturum. 3 causam mittendi ad eum habuerunt, quod fatigabat precibus, ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. 4 mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites. iis a prætore Damocrito in consilio arcano gentis, 5 de quo ante dictum est, denuntiatur, ne se ad bellum Achaicum alut rem ullam, quam sua quisque opinione præcipere posset, crederent missos esse; quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id, quamvis inopinatilm inopinatum temerarium audax, oboedienter exequendum parati essent, ac pro eo acciperent, tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. 6 cum his ita præparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit: 7 antiochum iam transisse in Europam, mox in Græcia fore, terras maria armis viris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. 8 Ætolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedæmonem, cum res poscat, sed frequentis armatos ostendere advenienti regi voluisse. 9 Nabidi quoque et ipsi faciendum esse, ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio, sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret; 10 consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere. 11 satellites tyranni in media fere acie consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema invisens; 12 in dextro cornu Ætoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant, et qui venerant mille cum Alexameno. 13 fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum, 14 quæ in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum. 15 sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, 16 tum equitibus ab domo secum missis “agenda” inquit “res est, iuvenes, audendaque, quam me duce impigre exequi iussi estis; 17 parate animos dextras, ne quis in eo, quod me viderit facientem, cesset; qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.” 18 horror cunctos cepit, et meminerant, cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab lævo cornu veniebat; ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri; colligit et ipse animum confusum tantæ cogitatione rei. postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat; 19 iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a media acie succurreretur, exspiravit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑