Titus Livius, Ab urbe condita
1 inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones, 2 in quas pax cum tyranno fieret, has conscripsit: sex mensium indutiæ ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax ex auctoritate senatus confirmaretur; 3 et qua die scriptæ condiciones pacis editæ Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quæ in Argivorum agro essent, præsidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, 4 et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante edincta educta forent, dominis recte restituerentur; 5 naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet neve ipse naver navem ullam præter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; 6 perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia, quæ comparerent quæque domini cognossent; 7 exulibus quoque Lacedæmoniis liberos et coniuges restitueret, quæ earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset; 8 mercennariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suæ omnes recte redderentur; 9 in Creta insula ne quam urbem haberet; quas habuisset, redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; 10 civitatibus omnibus, quasque et ipse restituisset quæque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia præsidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; 11 ne quod oppidum nen neu quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in præsenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
