Titus Livius, Ab urbe condita
1 dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suæ quisque regionis civitates discesserunt, 2 P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephæstiam et Thasum et Thræciæ urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, CIn. Cn. 3 Cornelius ad Philippum. qui de minoribns minoribus rebus_ rebus editis mandatis percunctatus, si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, 4 cum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid, 5 quod in rem suam esset, expromeret, magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem anicitiamque amicitiamque petendam mitteret Romam legatos, ne, 6 si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset. 7 ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, 8 Cornelius Thermopylas, ubi frequens Græciæ statis diebus esse solet conventus — Pylaicum appellant — , 9 venit; Ætolos præcipue monuit, constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. 10 Ætolorum principes alii leniter questi sunt, quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam, 11 qui in bello fuisset, alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo vinci sine Ætolis Philippum, sed ne transire quidem in Græciam Romanos potuisse. 12 adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos æqua impetraturos, si Romam misissent, dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
