Titus Livius, Ab urbe condita
1 postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, 2 tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis — metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco baud haud satis dignis pateret — prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. 3 demissa iam in discrimen dignitas ea ætate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium. nescires, utrum inter decemviros an inter candidatos numerares. 4 propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat: criminari optimates, extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque, 5 ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegæ quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes, quid sibi vellet. 6 apparere nihil sinceri esse; profecto baud haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quærentis esse. 7 propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. ars hæc erat, 8 ne semet ipse creare posset, quod præter tribunos plebi, et id ipsum pessimo exemplo, nemo umquam fecisset. ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, 9 impedimentum pro occasione arripuit deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitæ pares decemviros creat, 10 se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat. 11 creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K. Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M’. Rabuleius.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
