Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 35

1 incohata res iam ante de Masinissa aliis atque alis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire: ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni fuit. 2 Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omniur omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, 3 Magonem perpulit, ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniæ agros pateretur. 4 transgressus tres principes Numidarum præmittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet; remisso tertio, qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt. 5 ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum adlmiratio admiratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; 6 ceterum maior præsentis veneratio cepit; et, præterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa cæsaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, 7 et ætas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventæ faciebat. 8 prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat ear eam se quæsisse occasioned, quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit; 9 cupere se illi populoque Romano operam navare ita, ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam. 10 id se, etiamsi iam pridem vellet, minus præstare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile præstaturum. 11 si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis ævi Carthaginem esse. 12 lætus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi præ se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. 13 Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑