Titus Livius, Ab urbe condita
1 post diem tertium eius diei prætorum comitia habita. prætores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. 2 C. Terentius Varro in Etruriam pro prætore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius consul habuerat; 3 et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque, quæ res ibi gererentur; simul quod Olympiæ ludicrum ea æstate futurum erat, quod maximo coetu Græciæ celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, 4 adiret id concilium, ut, qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis, quæ ante bellum habuissent, reddere populum Romanum. quia periculosissimus annus inminere videbatur, 5 neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias et præsciscere, quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant. 6 de reconciliatione etiam gratiæ eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo. 7 inimicitiæ autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat. 8 itaque is magis inplacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico conlegæ potestas fieret. 9 vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. 10 provinciæ iis non permixtæ regionibus, sicut superioribus annis, sed diversæ extremis Italiæ finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta. 11 exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret, queen quem mallet, qui Galliam esset sortitus. 12 cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; 13 relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset. 14 et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data est, cui Fulvius proximo anno præfuerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
