Titus Livius, Ab urbe condita
1 dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. 2 scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniæ quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules, 3 ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. 4 ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. 5 per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui præter terram nudam ac vastam habere. tecta hosti, incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse nunc ad militiam parvo ære emendo, nunc remiges imperando; 6 si quid cui argenti ærisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. bona sua venderent, in corpora, quæ reliqua essent, sævirent. ne unde redimantur quidem quicquam superesse. 7 hæc non in occulto sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant, nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. 8 spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam usi sunt. 9 senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent, cur æqua plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent privatis id seu æquum seu iniquum onus iniungendum esse: 10 nam unde, cum pecunia in ærario non esset, paraturos navalis socios? quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiæ litora esse?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
