Titus Livius, Ab urbe condita
1 haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, cum se conianxissent, debellari posse. 2 quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti lætos gratulatio ingens facta imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes. 3 ad Romanoa Romanos nondum quidem fama tantæ cladis pervenerat, sed mæstum quoddam silentium erat et tacita divinatio qualis iam præsagientibus animis inminentis malj mali esse solet. 4 imperator ipse, præterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptæ cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, 5 nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur potuisse? 6 quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium, non posset, ipseT ipse certe cum fratre coniungeret copias? 7 his anxius curig curis id modo esse salutare in præsens credebat, cedere inde, quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter. 8 luce ut sen. serunt profectos, hostes præmissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem adsecuti Numidæ nunc ab tergo, nunc in latera incursantes consistere coegerunt ac tutari agmen; 9 quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiæ adsequerentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
