Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P P. . Cornelio Meranda Merenda L. Manlio Volsone M. Æmilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeis, 2 C. Atilio Serrano et Q. Ælio Pæto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegæ. 3 tum experta nobilitas parum fuisse virium in conpetitoribus competitoribus eius L. Æmilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex danmatione damnatione collegæ, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit. 4 is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consuli. 5 inde prætorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et P P. Furius Philus. Philo Romæ iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter civis Romanos et peregrinos evenit. 6 additi duo prætores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. 7 omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum præter Terentium consulem mandatus honos, quem non iam antea gessisset, præteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
