Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 35

1 postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctæ copiæ, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. 2 inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent. 3 elephanti sicut per artas præcipitesque vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen præbebant. 4 nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initæ valles a coniectantibus iter faciebant. 5 biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quæ prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. 6 fessis tædio tot malorum nivis etiam casus occidente iam sidere Vergiliarum ingentem terrorem adiecit. 7 per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, 8 prægressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, 9 moeniaque eos tum transcendere non Italiæ modo sed etiam urbis Romanæ; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiæ in manu ac potestate habituros. 10 procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem præter parva furta per occasionem temptantibus. 11 ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita adrectiora sunt, difficilius fuit. omnis enim ferme via præceps, angusta, 12 lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec, qui paulum titubassent, hærere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑