Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 35

1 et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari; peregrinum frumentum, quæ sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanæ satisfiat. eum sibi carnificem novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat. 2 in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa: se iudicem quisque, se dominum vitæ necisque inimici factum videbat. 3 contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenæ ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus. 4 restiterunt tamen adversæ invidiæ usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. ac primo temptata res est, si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent. 5 universi deinde processere — quidquid erat patrum, reos diceres — precibus plebem exposcentes, unum sibi civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent. 6 ipse cum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. damnatus absens in Volscos exulatum abiit minitans patriæ hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat, crebræque nunc querellæ, nunc minæ percipiebantur. hospitio utebatur Atti Tulli. 7 longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus. ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. 8 hand haud facile credebant plebem suam inpelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis sæpe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam vetustate odio, utI ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑