Titus Livius, Ab urbe condita
1 alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad Luceriam duceret legiones, quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit. ibi ira vires æquavit; 2 proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt, quantum in sua parte plus vulnerum ac cædis fuisset. itaque is terror in castris ortus, 3 qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tur tum quoque sollicita nox fuit iam invasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum victoribus conserendas manus. 4 minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt; sed via una et ea ipsa præter hostes erat, quam ingressi præbuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda. 5 consul arma capere milites iubet et sequi se extra vallum; legatis, tribunis, præfectis sociorum imperat, quod apud quemque facto opus est. 6 omnes adfirmant se quidem omnia facturos, sed militum iacere animos; tota nocte inter vulnera et gemitus morientium vigilatum esse; 7 si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse, ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro victis esse. 8 quæ ubi consul accept, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere increpabat: 9 quid cessarent tergiversarenturque? hostem in castra venturum, nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis pugnaturos, si pro vallo nollent. armatis ac dimicantibus dubiam victoriam esse; 10 qui nudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut servitutem patiendam. 11 hæc iurganti increpantique respondebant confectos se pugna hesterna esse, nec virium quicquam nec sanguinis superesse; maiorem multitudinem hostium apparere, quam pridie fuerit. inter hæc adpropinquabat agmen; 12 et iam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum portare Samnitem adfirmant nec dubium esse, quin castra circumvallaturi sint. 13 tune tunc enim vero consul indignum facinus esse vociferari, tantam contumeliam ignominiamque ab ignavissimo accipi hoste. 14 “etiamne circumsedebimur” inquit “in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?” di bene verterent; facerent, quod se dignum quisque ducerent: 15 consulem M. Atilium vel solum, si nemo alius sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa Samnitium potius, quam circumvallari castra Romana videat. 16 dicta consulis legati tribunique et omnes turmæ equitum et centuriones primorum ordinum adprobavere. 17 tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur; longo agmine nec continenti mæsti ac prope victi procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem. 18 itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos; 19 nullam inde ne fugæ quidem patere viam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
