Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc sine ullius adsensu cavillante Appio “en” inquit, “Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, 2 tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit nec ante continuando abstitit magistratu, quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. 3 hæc est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis conpulsi extorres patria Sacrum montem cepistis; 4 hæc, adversus quam tribunicium auxilium vobis conparastisi comparastis; hæc, propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; hæc, quæ fænebres leges, hæc, quæ agrarias semper inpugnavit. 5 hæc conubia patrum et plebis interrupit; hæc plebi ad curules magistratus iter obsæpsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestræ libertati. 6 itane tandem, Ap. Appi Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Æmilio dictatore, tot censores fuerint, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? 7 immo vero omnes scierunt et ideo Æmiliæ potius legi paruerunt quam illi antiquæ, qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duæ contrariæ leges sunt, semper antiquæ obrogat nova. 8 an hoc dicis, Appi, non teneri Æmilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem esse? 9 tenuit Æmilia lex violentos illos censores C. Furium et M. Geganium, qui, quid iste magistratus in re publica mali facere posset, indicarunt, cum ira finitæ potestatis Mam. Æmilium, principem ætatis suæ belli domique, ærarium fecerunt; 10 tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; 11 tenet C. Plautium, collegam tuum, iisdem auspiciis, eodem iure creatum. an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset, populus creavit? tu unus eximius es, in quo hoc præcipuum ac singulare valeat? 12 quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romæ creatus sit, creatum se dicet. quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? 13 quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos, qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu? 14 quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Mænius dictator, quia, cum quæstiones severius, quam quibusdam potentibus tutum erat, exerceret, contagio eius, quod quærebat ipse, criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit. 15 nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius, quam necesse est, magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus. 16 satis est aut diem aut mensem censuræ adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra, quam licet Æmilia lege, censuram geram et solus geram. 17 hoc quidem iam regno simile est. an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? 18 pænitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, 19 gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum inmortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe extincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. 20 urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Iulio censore L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit. 21 et quando modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit, qui se postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegæ se magistratu abdicarunt. 22 te nec quod dies exiit censuræ, nec quod collega magistratu abiit, nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis. 23 ego te, Ap. Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia, quem gessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem; 24 sed et hæc, quæ adhuc egi, pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi Æmiliæ legi parueris, in vincula duci iubebo nec, 25 cum ita conparatum a maioribus sit, ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere patiar.” 26 hæc taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci iussit. adprobantibus sex tribunis actionem collegæ tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
