Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 6, cap. 34

1 quanto magis prosperis ee eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tantum ir in dtrbe urbe vis patrum in dies miseriæque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solvi, facultas solvendi inpediretur. itaque cum iam ex re nihil dari posset, 2 fama et corpore, iudicati atque addicti, creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat. 3 adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum, sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, 4 quod tanta vi nt ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli viro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos recuperasse in perpetuum patres viderentur. 5 ne id nimis lætum parti alteri esset, parva, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa intervenit. M. Fabi Ambusti, potentis viri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiæ duæ nuptæ Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, inlustri quidem viro, tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulgum quæsierat. 6 forte ita incidit, ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiæ cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, virga percuteret. cum ad id, moris eius insueta, expavisset minor Fabia, risui sorori fuit, miranti ignorare id sororem. 7 ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque, num quid vellet, credo fortunatum matrimonium ei sororis visum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri vult, pænituisse. 8 confusam ear eam ex recenti morsu animi cum pater forte vidisset, percunctatus “satin salvæ?” avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, 9 elicuit comiter sciscitando, ut fateretur earn eam esse causam doloris, quod iuncta inpari esset, nupta in domo, quam nec honos nec gratia intrare posset. 10 consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem prope diem domi visuram honores, quos apud sororem videat. 11 inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil præter genus patricium deesset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑