Titus Livius, Ab urbe condita
1 de transitu in Italiam Gallorum hæc accepimus: Prisco Tarquinio Romæ regnante Celtarum, quæ pars Galliæ tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, 2 virtute fortunaque cum sua tur tum publica præpollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse. 3 hic magno natu ipse iam exonerare prægravante turba regnum cupiens Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, inpigros iuvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes ostendit: 4 quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset. tur tum Segoveso sortibus dati Hercynii saltus; Belloveso haud paulo lætiorem in Italiam viam di dabant. 5 is, quod eius ex populis abundabat, Bitariges, Arvernos, Senones, Hæduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes inde oppositæ erant; 6 quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas. 7 ibi cum velut sæptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque, quanam per iuncta cælo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit, quod adlatum est advenas quærentes agrum ab Salluvium gente oppugnari. 8 Massilienses erant ii navibus a Phocæa profecti. id Galli fortunæ suæ omen rati adiuvere, ut, quem primum in terram egressi occupaverant locum, patientibus Salluviis communirent. 9 ipsi per Taurinos saltus vallemque Duriæ Alpis transcenderunt fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum, in quo consederant, agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Hæduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
