Titus Livius, Ab urbe condita
1 haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea quæ fierent moveretur: senatum prædam Epiri civitatium, quæ ad Persea defecissent, 2 exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad præsidia deducenda venisse, ut liberi Epirotæ sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus; quibus cum denuntiasset ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes ones civitates cohortes dimisit. 3 ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur. 4 edita tribunis centurionibusque erant, quæ agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; 5 tantaque præda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. 6 muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. vendita præda omnis, inde ea summa militi numerata est. 7 Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiæ prædæ esse indignabantur. 8 orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves imposito in Italiam traiecit. 9 et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causæ senatui reservarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit. 10 cum hæc in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam pervenerant. 11 indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in hiberna concesserat Pergamum gravique morbo æger fuerat. ver primum eos domo excivit iamque Synnada pervenerant et Eumenes ad Sardis undique exercitum contraxerat. 12 ibi Romani cum Solovettium, ducem Gallorum, Synnadis esse comperissent eo proficisci decreverunt ad colloquium; Attalus cum eis profectus, sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione irritarentur. 13 P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, 14 ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemæumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
