Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius prætor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit. 2 Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt. 3 tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. 4 ædes duæ eo anno dedicatæ sunt, una Veneris Erycinæ ad portam Collinam: dedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis. 5 eam ædem dedicavit M’. Acilius Glabrio duumvir; statuamque auratam, quæ prima omnium in Italia est statuta aurata, patris Glabrionis posuit. 6 is erat, qui ipse earn eam ædem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto. Per per eosdem dies, 7 quibus ædes hæ dedicatæ sunt, L. Æmilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. 8 transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec præterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi multi principes Ligurum ante currum ducti. æris trecenos militibus divisit. 9 auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. 10 responsum a Q. Fabio prætore est Liguribus iussu senatus orationem earn eam non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre. 11 ad consules irent, et, quæ ab iis imperata essent, facerent. nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse. 12 pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia eorum M. Pinarius prætor in acie occidit. qua clade compulsi obsides dederunt et ceræ centum milia pondo. inde in Sardiniam exercitus ductus, 13 et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta. 14 Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque cum iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa præstitit, qui cum præsidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
